Luke 2
1
factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
2
haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
3
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
4
ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
5
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
6
factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
7
et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
8
et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
9
et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
10
et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
11
quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
12
et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
13
et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
14
gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
15
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
16
et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
17
videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
18
et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
19
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
20
et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos