/ / / / /

MVLTAS per gentes et multa per aequora vectus

 

/ / // / /
adveni
o has miseras, frater, ad inferias,

 

/ / / / /
ut te postremo donarem munere mortis


/ / // / /

et mutam nequiquam alloquerer cinerem.

 

/ / / / /
quandoquidem fortuna mihi tet
e abstulit ipsum.


/ / // / /

heu miser indigne frater adempte mihi,


/ / / / /

nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum


/ /// / /

tradita sunt tristi munere ad inferias,


/ / / / /

accipe fraterno multum manantia fletu,


/ / // / /

atque in perpetuum, frater, ave atque vale.